“Nec indigeste tamquam in acervum congessimus digna memoratu:sed variarum rerum disparilitas, auctoribus diversa confusa temporibus,ita in quoddam digesta corpus est, ut quae indistincte atque promiscuead subsidium memoriae annotaveramus in ordinem instar membrorumcohaerentia convenirent. Nec mihi vitio vertas, si res quas exlectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribusenarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationemsed noscendorum congeriem pollicetur: et boni consulas oportet, si notitiamvetustatis modo nostris non obscure modo ipsis antiquorum fideliter verbisrecognoscas, prout quaeque se vel enarranda vel transferenda suggesserint.Apes enim quodammodo debemus imitari, quae vagantur et flores carpunt,deinde quicquid attulere disponunt ac per favos dividunt et sucum variumin unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant.”