Colloquia, sive Confabulationes Tyronum Literatorum,

Hermanno Schottennio Hesso autore. Ab eodem nuper plusquàm triginta Conviviis lepidissimis auctæ. Ad hæc, quotidiani sermonis formulas communiores, ex doctissimis quibusque Autoribus decerptas, in puerorum gratiam adiecimus.

Lugduni, apud Antonium Gryphium. 1566.

Hermannus Schottennius Hessus candido lectori.

Cum nuper hasce conderem nugas pueriles, Candide lector, in eorum usum qui sub mea agunt ferula, ilico exoriebantur nonnulli (nescio amore an odio ducti) qui dicerent, se satis admirari non posse, edendi Colloquia provinciam me velle subire post Erasmum illum Germaniæ decus, et literarum verarum vindicem nostra ætate, cuius colloquia omnium iuvenum palatis satis facerent. Horum stomacho paucis respondere lubet. Admiror ego rursus ipsos, qui credant nihil me audere debere in confabulationibus novis componendis, ob Erasmi autoritatem. Nónne in literario munere multos in candem arenam descendisse legimus, neque absterritos ob id, quòd alii albis (ut aiunt) equis præcesserint? Nam, ut inquit Cicero in oratore ad Brutum, in Poëtis Græcis, non soli Homero est locus, aut Archilocho, aut Sophocli, aut Pindaro, sed horum vel secundis, ut etiam infra secundos. Neque verò in Philosophia Aristotelem à scribendo deterruit amplitudo Platonis. Nec ipse Aristoteles admirabili scientia et copia cæterorum studia restinxit. Demosthenes quanvis Græcorum oratorum excellentissimus esset, multi tamen alii eo tempore viguerunt, neque posteà defecerunt. Quare et ego semipaganus, ac in literis Camelus saltans, ausus sum post Erasmum, Colloquia Tyronum literatorum conscribere: quæ si non optima reddidi, contentus saltem ipsa vel optimis proxima censeri. Solùm enim haec in meorum discipulorum usum composui, et illorum, quorum ingenia humi repunt, ac Latinum sermonem nondum neque à limine salutarunt, neque primoribus labiis attigerunt.

Et Genere et moribus adolescenti ingenuo Gysberto Sterckenberg, Hermannus Schottenius Hessus S. P. D.

Platonem quondam discipuli rogitarunt, ut ea quæ ipsis lectionibus variis tradidisset, in unum redigeret volumen: quorum precibus Philosophiæ præceptor ille divinus facilè consensit, conscribens libros complures in Philosophiæ consecutionem. Huius ego excitatus exemplo, ut fidus estimarer ingeniorum saginator, Latinas locutiones, quas hactenus satis abundè tibi tuisque commilitonibus literariis dictavi, in unum hunc confabulationum libellum congessi, quo tuam Minervam Latinè loquendi copia irrigarem, ut quandoque elimatior reddita, patris tui, viri prudentissimi, mihi amicissimi, expectationi de te, tuisque aliis duobus fratribus Ioanne et Matthia, respondeat. A cuius vestigiis te de generare turpissimum certè esset: huius ut votis auscultes (fervidè scilicet amplectendo literas) æquissimum erit, tibíque multo magis, quàm ipsi conducet. Et ut facilius emergas, tu cæterique tui fratres et sorores, neque unquàm egestate obruamini, ipse pater vester virtutum verum domicilium huius inclytæ urbis Agrippinæ de albo, Senatorum prudentia nulli secundus, omni conatu, omne movendo saxum, etiam et cælibem ducendo vitam: id unicum agit, quo te, tuosque fratres et sorores ditet, locupletet, et vobis ut congerat reliquæ vitæ commeatum. Suis igitur, Gysberte discipule dilectissime, expectationibus rogo respondeas: tunc autem respondebis, si scientia et virtute te pulchrè ornaveris, Vale Gysberte charissime, ac cum tuis commilitonibus aliis mihi discipulis strenuè studeas. Animus mihi est, in literatos vos evehere viros, vobis animus sit velle proficere. Faxit Deus, ut utrunque utrique bene succedat. Iterum vale.

Coloniæ ex ædibus meis, decimonono Calendas Martias.

Colloquia sive Confabulationes Tyronum Literatorum.